Hľadaný výraz: Mt 6,7-15; Mk 11,25; Lk 11,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
7 Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. 8 Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. 9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, 10 adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. 11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie; 12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; 13 et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo. 14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; 15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra.

25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”.

1 Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “ Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos ”. 2 Et ait illis: “ Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum; 3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie, 4 et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem ”.

1

mail   print   facebook   twitter